AQUAE Tarbellae

AQUAE Tarbellae
AQUAE Tarbellae
Auson. Tarbellieae Antonin. quae Aquensium civitas. Liber. Provinc. Erant in finibus Tarbellorum, in arenis, quas Landas vocitant, caput pagi Aquensis, et cum Lapurdo seu Baiona male a quibusdam confunduntur. Habet urbs haec Tarbellorum praecipua ab aquis nomen, a gente cognomen, interdum et ab Augusto, unde nunc Aquae Augustae, nunc Aquae Tarbellicae dicta est. De aquis eius, iita Plin. l. 31. c. 2. Emicant aquae benigne passimque in plurims terris, alibt frigidae, alibi calidae, alibi iunctae: sicut in Tarbellis Aquitanica gente, et in Pyrenaeis montibus, tenui intervallo discernente: quod hodieque ita se habet. Inter 12. provinciae Novempopulanae civitates secunda collocatur et Aquensium dicitur civitas, in veterib. Notitiis, Episcopusque eius primus numeratur, inter decem Antistites,
Auscirano, Vaconiae Archiepiscopo suffragantes, apud Gervasium Tisleberiensem. Vulgo Aqs. alias Dacqs, Episcopatûs ac Vicecomitatus antiqua sedes. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. ut et Aquae Augustae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • АКВЫ —    • Aquae,          название, дававшееся таким местностям, в которых лечились купаниями или находились целебные источники. Таковы, напр., были:        1. Aquae Aureliae или Colonia Aurélia Aquensis (н. Баден Баден), основанная, вероятно, еще… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”